Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 38.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

38.

At hic rursus obganniunt mihi, hoi ek tês stôas (!) batrachoi. 'Nihil', inquiunt, 'miserius insania'. Sed insignis stultitia, vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insa nia. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant via. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius: 'An me ludit amabilis insania': Neque Plato poetarum, vatum, et amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset nec vates illa laborem Aeneae vocasset insanuma. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem et conscium animum, Furiis ac terriculorum facibus agunt. Est alterum huic longe dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret: 'iucundus amicis, comis in uxorem, posset qui ignoscere servis. Et signo laesae non insanire lagenae'. Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans: 'Pol, me occidistis, amici, non servastis', ait, 'cui sic extorta voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error'. Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum illum cornuum cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam. Quamquam illud equidem nondum statui, num quivis sensus, aut mentis error, insa niae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus esse videatur: aut si quis indoctum carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo videbitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse, veluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit, vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius rideat minorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License