Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 39.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

39.

Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum videt, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per paucis id usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere se praedicant, canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is vero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Est his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus, non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, caeteros pro viribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum solatium: 'In magnis et voluisse sat est'. Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea, vixque nudi emerserint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes iam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, iamque ad Furias, non ad me pertinere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License