Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 47.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

47.

Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis invitatis Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem Divorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus? Rursum quam pauci qui eamdem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus, longeque Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis Minerva, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License