Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 59.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

59.

Iam Summi Pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si vel Papae, id est patris nomen vel Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia? Sapientia dixi? Imo vel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indulgentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis, quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac vera mundi lumina, ad peram et baculum revocari. At nunc fere, si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut nullum paene hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in Euangelio: 'Reliquimus omnia, et sequuti sumus te', tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License