Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 62.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

62.

Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est: Ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet, tametsi brevem non admodum scite addidit. Item alibi: 'Dulce est desipere in loco.' Rursum alio in loco, mavult 'delirus, inersque videri, quam sapere, et ringi.' Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde nêpios appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia. Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License