Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 64.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

64.

Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Divinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent Divinae Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi pentaglôttô Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS IGNOTIS, ET PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam hoi tôn theologôn paides, hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque verbula, et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, paene nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope summachein, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: 'Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium'. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus Euangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus: Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus commutata in diversum sententia, quod oratores suos parum basilkôs instructos emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum, et liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat, quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quidquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita Divinae mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim Ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae Madian', pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet Haereticos incendio vinci, magis quam disputatione revinci: Senex quidam severus, et, vel supercilio teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: 'Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita'. Cumque ea verba idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum videretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit Tenedios, quod aiunt, sunêgopos et auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne patiaris vivere': Omnis Haereticus maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos at tinere, quos Hebraei sua lingua vocant mekaschephim, alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License