Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 65.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

65.

Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane sukinê theologô, par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis insipientes,' de sese loquens. Et rursum 'velut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia'. Rursum alibi: 'Nos', inquit, 'stulti propter Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido salutarem. 'Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens'. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: 'Quod stultum est', inquit, 'Dei, sapientius est hominibus'. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: 'Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: 'Tu scis insipientiam meam?' Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus sophous istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt mundi elegit Deus', cumque ait, 'Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum', quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo'. Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis, est nêpiois, quos opposuit sophois. Huc pertinet quod passim in Euangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, 'vae vobis, scribae et pharisaei', quam, 'vae vobis sapientes'? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, probateion êthos: quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam improbat. Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiam si prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul apud David culpam deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'. Rursum ipse David ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit, 'quid faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: 'Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate'. Quid est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, 'ideo misericordiam consecutus sum', nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille Psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: 'Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris'. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License