Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 68.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

68.

Verum ego iam dudum oblita mei huper ta eskammena pêdô. Quamquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii pollaki toi kai môros anêp katakairion eipen, nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid dixerim etiam dum meminisse, cum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus illud, misô mnamona sumpotan. Novum hoc, misô mnamona akroatên. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.

Telos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License