Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 1.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS

DESIDERII ERASMI ROTERODAMI

DECLAMATIO

Stultitia loquitur

1.

Vtcumque de me uulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat STVLTITIA etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, uel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium uultus noua quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis , sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe temulenti esse uideamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu reuersi. Caeterum quemadmodum fieri consueuit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, nouum uer blandis adspirarit Fauoniis, protinus noua rebus omnibus facies, nouus color ac plane iuuenta quaedam redeat, ita uobis me conspecta, mox alius accessit uultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, uix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License