Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non grauabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consueuistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud uos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed ueteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem uitarent, Sophistae uocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium uirorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STVLTITIAE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License