Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

Iam uero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quam uolent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et Autê heautês aulê. Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si eui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum uulgus faetitat, qui peruerso quodam pudore uel Rhetorem quempiam palponem, uel Poetam uaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen uerecundus interim ille, pauonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium uirtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plusquam dis dia pasôn abesse: cum corniculam alienis conuestit plumis: cum ton Aithiopa leucainei, denique cum ec muias ton elephanta poiei. Postremo sequor tritum illud vulgi prouerbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione STVLTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides, febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus uexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto ueriorem audietis orationem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License