Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi? Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea STVLTITIA? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuuantibus exponere conabor. Mihi uero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed ploutos ipse unus, uel inuitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Ioue, patêr andrôn te theôn te. Cuius unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, iam spiritus me deficit, breuiter, publica priuataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe oikositoi sane quam frigide uictitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is uel summo Ioui, cum suo fulmine mandare laqueum possit. Toutou patros euchomai einai. Atque hic quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac toruam Palladem Iupiter, uerum ex Neotete Nympha multo omnium uenustissima, pariter ac festiuissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, uerum quod non paulo suauius en philotêti michtheis: quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuuenta, neque iuuenta solum, uerum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum conuiuio largius ac meracius hauserat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License