Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

Quod si locum quoque natalem requiritis, quandoquidem id hodie uel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris uagitus, ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec en spessi glaphuroisi sum edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi aspata kai anêrota omnia proueniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malua, squilla, lupinumue, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, uiola, Hyacinthus, Adonidis hortuli. Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata uitam, sed protinus blande arrisi matri. Iam uero non inuideo hupatô Kroniôni capram altricem, cum me duae lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedissequarum mearum consortio uidetis. Quarum mehercle nomina, si uoletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License