Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 9.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9.

Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, philautia est. Huic quam uelut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus uidetis, kolakia nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis lêthê vocatur. Haec cubito utroque innitens, confertisque manibus, misoponia dicitur. Haec roseo reuincta serto, et undique delibuta unguentis, hêdonê. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque saginato corpore truphê nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos, quorum alterum kômon uocant, alterum nêgreton huponn. Inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License