Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa uidear mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuuare mortales, et si merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui uinum, aut frumentum aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure, Deorum omnium alpha dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License