Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 22.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

22.

Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli uoluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit grauis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi quisque sit inuisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus nouerca magis quam parens, mortalium ingeniis inseuit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque uitae uitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis uitio contaminetur? Quid iuuenta, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni uitae munere uel tecum, uel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, uerum etiam omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est uice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid uenustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc uitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerua suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus uideberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse uelis, nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum uarietate paria fecit omnia. Vbi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit uel maxima. Vt ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License