Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 29.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

29.

Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae quoque vindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si vos modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, cum ait rechthen de te nêpios egnô. Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat res omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breviter, omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam videlicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum vitiis, iam turpiter servus est. Ad eumdem modum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus . Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostenderel, nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir: qui modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama: qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diverso cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus, servum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis sponte serviat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque eumdem modum de caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivialis meminerit, ê pithi, ê apithi, postuletque ut fabula iam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam agere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License