Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 32.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

32.

Sed mihi videor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, STULTITIA teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque Grammaticam didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus Grammaticae, miser non est, ita nec homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent Logodaedali. Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam sollicite vigilaverit, in uno homine dormitasse, ut disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento. Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum, quasi daêmonas, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu, instinctuque vivebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa levitas, meras ingeniorum cruces, adeo ut vel una Grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License