Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 34.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

34.

Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal iudicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License