18
1 Apparuit autem ei
Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore
diei.
2
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum
vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
3 et dixit: “ Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas
servum tuum;
4 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et
requiescite sub arbore.
5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea
transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum ”.
Qui dixerunt: “ Fac ut locutus es ”.
6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “ Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes ”.
7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et
posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
9 Dixeruntque ad eum: “ Ubi est Sara uxor
tua? ”. Ille
respondit: “ Ecce in tabernaculo est ”.
10 Cui dixit: “ Revertens veniam ad te tempore isto, et
habebit filium Sara uxor tua ”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi,
quod erat post eum.
11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant
Sarae fieri muliebria.
12 Quae risit occulte dicens: “ Postquam consenui, et dominus
meus vetulus est, voluptas mihi erit? ”.
13 Dixit autem Dominus ad Abraham: “ Quare risit Sara dicens:
"Num vere paritura sum anus?"”.
14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc
eodem tempore, et habebit Sara filium ”.
15 Negavit Sara dicens: “ Non risi ”, timore perterrita. Ille
autem dixit: “ Non; sed risisti ”.
16
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham
simul gradiebatur deducens eos.
17 Dixitque Dominus: “ Num celare potero Abraham, quae
gesturus sum,
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et
benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post
se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat
Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum ”.
20
Dixit itaque Dominus: “ Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et
peccatum eorum aggravatum est nimis.
21 Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere
compleverint an non; sciam ”.
22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham
vero adhuc stabat coram Domino.
23 Et appropinquans ait: “ Numquid vere
perdes iustum cum impio?
24 Si forte
fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi
propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
25
Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus
sicut impius; absit a te. Nonne iudex
universae terrae faciet iudicium? ”.
26 Dixitque Dominus: “ Si invenero Sodomae quinquaginta iustos
in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos ”.
27 Respondensque Abraham ait: “ Ecce coepi loqui ad Dominum
meum, cum sim pulvis et cinis.
28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint?
Delebis propter quinque universam urbem? ”. Et ait: “ Non delebo, si invenero
ibi quadraginta quinque ”.
29 Rursumque locutus est ad eum: “ Si forte inventi fuerint
ibi quadraginta? ”. Ait: “ Non percutiam propter quadraginta ”.
30 “ Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar.
Si forte ibi inventi fuerint triginta? ”. Respondit: “ Non faciam, si invenero
ibi triginta ”.
31 “ Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi
fuerint ibi viginti? ”. Dixit: “ Non interficiam propter viginti ”.
32
“
Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem? ”. Dixit: “ Non
delebo propter decem ”.
33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille
reversus est in locum suum.
|