Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Guilhelmo  Montioio Comiti  Anglo Erasmus Roterodamus  S.D.

Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam? Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Aeolum  sollicitarat; nec ventis modo in nos saeviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis, omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat. Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses  passim terram glacie incrustatam, neque id aequali superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque pressas, ut aliae summo cacumine imum solum contingerent, aliae ramis lacerae, aliae medio trunco discissae starent, aliae funditus evulsae iacerent. Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quae summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut ungulas non scinderet.

Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon  ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam et una literas meas commiserim. Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani  narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste accidisset.  Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus. Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.

Habes iter meum, adolescens generosissime idemque candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare,  immo re vinci artem nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit hic orbis simplicius, nihil amantius?

Haec scribebam  in patriam  concessurus; deinde adamatam Lutetiam  repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu  nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas.

Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA