Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Reverendo Patri Servatio Erasmus S.P.

Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad vitae genus tutorum pertinacia et aliorum improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni  conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere  nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus,  adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.

Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis  (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.

Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo,  gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.

Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres  emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum  pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius  aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos  et confratres putare; baptismi sacramentum summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque  peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus etiam monachus  nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.

At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic ipse  qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis  et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario  ut mihi de sacerdotio  prospiceret. Regina  conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium  centum ferme nobilium, quod postea volente me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae universitates, Oxonia et Cantabrigia,  quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Decanus,  vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.

Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio. Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia,  quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis;  at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi  divi Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia  obelis  iugulavi,  obscura scholiis  illustravi. Ex Graecorum et antiquorum codicum collatione castigavi totum Novum Testamentum, et supra mille loca annotavi  non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni viri dicunt me valere quod alii non valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. Cum multis doctis et gravibus viris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi qui mihi consuluerit ut ad vos me recipiam, aut qui hoc iudicaverit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur verbis lingua vernacula. Et in hoc vitae genere in quo sum, video quae fugiam, sed quid potius sequar non video.

Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. Semper antehac usus sum cultu canonicorum,  et ab Episcopo Traiectino,  cum essem Lovanii,  impetravi ut sine scrupulo  uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum.  Cum autem adirem Italiam videremque toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae,  et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii  filios adirem, undique cum fustibus in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio  secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum  ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.

Habes universam vitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas,  ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror;  neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam,  editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha  die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.

Ex arce Hammensi iuxta Calecium  postridie Nonas Iulias Anno 1514.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA