Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Desiderius Erasmus Roterodamus Iacobo Wimphelingo, Germanus Germano, Theologus Theologo, Literarum Scientissimo Literarum Sitientissimus S.D.

Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit, paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense,  tuam patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi vini misere cantharos  xenii  nomine. Invitarunt ad prandium in diem posterum; verum excusavi, properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes Sapidus,  tuus in literis alumnus, qui te moribus quoque mire refert quique te non secus ac patrem et amat et suspicit, Basileam  usque nos est prosecutus. Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam, Beatus Rhenanus,  cuius ego prudenti modestia et acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius: item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae pulchre gnarus, denique iuvenis ad me amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius lucubrationibus negotii summam mihi commissam: quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae doctores per theologicae professionis decanum  et alterum quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt. Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant, doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi relinquerent.

Audio passim apud Germanos esse viros eleganter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit  mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem quod aiunt oleo  eademque opera universas lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat  emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Novum Testamentum a me versum et e regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis.  Tum epistolae divi Hieronymi a nobis recognitae et a supposititiis  ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata.  Fortassis et scholiorum nonnihil adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutalia, de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo circumferunt  quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuvant.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA