Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Rhenano Suo S.D.

Accipe, me Beate, totam itineris mei tragicocomoediam. Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis, Basileam  relinquebam, ut qui nondum cum coelo redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem, idque perpetuis laboribus distentus.  Navigatio fuit non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus erat submolestus. Brisaci  pransi sumus, sed ita ut nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi  suas epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset; sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta, merae nauseae. Gallinarium  non adii. Qui hunc renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit; Minoritam  illum theologum, quicum mihi fuerat concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O Scoticam  subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus sum. In hypocausto  non magno cenavimus plus opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque ad horam ferme decimam:  o qui fetor, qui clamor praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad illorum clepsydras  erat desidendum.

Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur clamore nautarum. Ego et incenatus  et insomnis navim ingredior. Argentinam  appulimus ante prandium ad horam ferme nonam; illic commodius accepti sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum. Aderat aliqua sodalitatis  pars, mox universi salutatum veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod iam illis novum non est. Illinc equis Spiram  usque contendimus; neque usquam militis umbram vidimus, cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus  plane defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio, et ad Maternum  meum vicinum me recipio. Illic Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum Buschium repperimus.

Illinc curru vectus sum Wormaciam,  atque hinc rursus Maguntiam.  Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris  secretarius, Ulrichus cognomento Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici  cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii  professus est:  et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.

Ubi Popardiam  appulimus, nosque, dum exploratur navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum me telonae  prodidit. Telones est Christophorus, ni fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile dictu quam gestierit homo prae gaudio. Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas  telonicas  iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat, advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros, pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum, qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia comitatus est nos Confluentiam  usque dominus Ioannes Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis  episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.

Apud Bonnam  nos reliquit ille canonicus, vitans urbem Coloniensem;  quam et ipse vitare cupiebam, sed minister cum equis eo praecesserat, neque quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando negotium committere potuissem: et nautis diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam  appulimus die Dominico,  coelo iam pestilenti. Diversorium ingressus mando hospitii ministris de conducenda biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio sacrum, prandium differtur. De biga non successit. Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles. Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos, imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae  percurro: est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.  

Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti partem mecum abduxeram. Utinam hominem nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao praedicat Homerus,  argute loquitur, immo cordate, citra ostentationem doctus non in uno studiorum genere tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem  et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae convivia, quas gratulationes, quas confabulationes mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus, Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus sum.

Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus,  sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae  me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis. Quid enim aliud dicam? Conscendo bigam non tectam, flante vento

quantus altis montibus
Frangit trementes ilices.  

Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio Aquisgranum  lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris.  Ibi ex more convivium agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas,  easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod proxima nocte minimum dormieram.

Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi;  nam ad illum redibat periodus.  Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium, -- nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator --, expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram.  Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem  stomachum sorbitiuncula,  domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.

Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae Traiectum.  Illic sorbitiuncula utcunque confoto stomacho, rursus inscensis equis Tongros  adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.

Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerint; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua -- nam ea valebat -- dissimulabam morbi magnitudinem. Hic cervisiaria  sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma,  posco pallium. Sed mox syncopis  successit. Vel manu contacta  poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.

Iam eramus vicini oppido Divi Trudonis.  Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum pretium bigario, ut me postridie vehat usque ad Tenas.  Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium.

Non erat sententia petere meum cubiculum,  vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum  diverto, amicum sincerum. Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum.  Apponit malagmata.  Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo,  digito calloso durius fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum,  is optabat tale corpus suum quale meum esset.

Cum non rediret uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.'  Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam esse pestem. Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor nisi ob iactionem,  nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.

Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis.  Hic protinus ad studii quoque laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis,  in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua.

Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior hominis felicitatem longaevitate.  Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae  loquuntur, ut consilescet  livor, ita magis elucescet  gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur.

Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M. D. XVIII.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA