Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Clarissimo Baroni Gulielmo Montioio Erasmus Roterodamus S.D.

Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem,  qui magnificentissimum collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis,  cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, verum et moribus qui deceant optima studia, condecorabitur. Nam Cantabrigiensis  academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi,  qui nulla in parte non egregium agit praesulem.  

Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges, evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam exemplum, primus ipse praestans quod praescribit. Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi; et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini,  quae tantis bonis fruatur sine me quondam commodorum et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum;  in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia, ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica,  iam capulo manum admoventem capillos vellicans revocaret. Bene vale.

Antuuerpiae.  Anno M. D. XIX. Calendis Maiis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA