Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Roterodamus Iodoco Ionae Erphordiensi S.D.

Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis Coleti vitam paucis  velut in brevi tabella depingam, hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum institutum attemperes.  Equidem, mi Iona carissime, ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae puritatis non desiderarem, quoties ad horum duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae,  quod vulgo dicitur sancti Audomari,  cum huc me pestis, hac sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat. Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos dabo.

Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani  -- nam in hoc vitae genus adolescens inciderat;  meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi quod ob servitutem instituti minus multis prodesse poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis maximae apud optimos quosque, multis magnatibus  gratissimus, corpore procero et eleganti, natura felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius. Scotias argutias  puer imbiberat, quas ne prorsus improbabat, quod quaedam scite dicerentur licet sordidis verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset Ambrosium,  Cyprianum, Hieronymum degustare, mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque cavillarer me mirari, quod hominis haeretici  scriptis delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit 'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'.

Quanquam autem illud vitae institutum, in quod per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus, nequaquam probabat, subinde dictitans apud me fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae  signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere, ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil non facere ad praescriptum humanum potius quam ad Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales aequalitatem, maxime quod illic saepenumero coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur: tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo  esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens. Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae studio non summa cum alacritate perpeteretur.

Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat, ut nemo melius teneret ungues  digitosque suos quam ille Pauli sui sermones. Dedisses  initium ex quacunque parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter. Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi. Non dividebat  fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum nunc e Scoto, Thoma, Durando,  nunc ex iuris utriusque  libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones  frigidos consarcinat,  quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus  ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae  morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed pauciores -- (quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes  facere)--; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo. Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium  ferre posset. In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali,  sensissetque stomachum fortassis ob pridianam  inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri. 'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore  offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis  abbatem  Bertinicum, nec nisi post meridiem illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae  ), praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula  tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo' inquit 'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres  ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo  fecisset duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis  praesente pecunia suo periculo redimisset, summo studio adnitebantur commissarii,  ne sortem  perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabantur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci,  cum vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicum veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est  excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret.

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis,  quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem.  Paruit Episcopo suo, venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames?  Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex illius collegerant  contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non adessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos  dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum  alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem  aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum Guardianum  agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit 'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli.'

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum  suum vellet committere; sive hunc  obtruserunt qui cupiebat abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius convictu subolesceret  unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtracum  in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum suo Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus.

Habes vere gemmeum  Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum,  qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater  bis in urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites: sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae  philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus est, qui septem liberalium artium  scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique  libros non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam. Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio,  Origine, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus erat liber, historiam aut constitutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha  apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit.  Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas  aut alioqui dignitate praeditus, quin illum audiret, etiam allatis codicibus:  sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam quod ambiret.

Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio  cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum  fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae.

Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi nitidus, et brevis accubitus,  denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis. Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent.

Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis  non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis  comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloecum  ac barbarie spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis  pelliciis  se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo  suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam  exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus  habet ceu catechumenos.  Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat. Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam  facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec solarium sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem. Nec quosvis admittunt temere, sed delectus fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam legerat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum aut capitulum,  ut vocant, non magnates:  sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.'

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis,  postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae.  Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis  purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero  quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis  conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo,  uno aut altero cerevisiae  haustu contentus erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos.

Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem,  opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis  sarcire. Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc  apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum,  semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis est opus? omnino decessit aliquid meae de illo existimationi.

Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem aliquid illis decidit:  non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat Italiam adituro, narrans sese apud Italos  comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos  aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi.

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam huiusmodi suspicionis.

Collegia  quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula  otiosorum: neque scholis publicis  perinde multum tribuebat, quod ambitio profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret. Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus  absolvitur: dictitans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta. Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad terniones,  unde et librum instituerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum  magnifice fieri valde probabat.

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim.

Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo,  de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii,  quod tenacior esset disciplinae regularis, ac subinde quiritabantur  se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis  vocatur orientale monasterium.  

Sed cum iam odium senis Episcopi -- erat enim non minor annis octoginta -- atrocius esset quam ut premi posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem,  articulis aliquot notatis, quos ex illius contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio,  'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali,  et huius loco aliud quiddam substituisset: tertium, quod cum in contione dixisset quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.

Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem  iniquam praeferendam bello aequissimo. Id enim temporis  adornabantur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo  agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas:  sic enim designabat Coletum, cum is a poeticis numeris esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.

Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent iam posse confici Coletum. A Pascha  parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves  Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix consisteret  eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios  et Alexandros. Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem  omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi.  Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes. Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane. Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque consilio rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum colloquium repetam (quod fere sesquihoram  productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans periclitari Coletum cum per omnia conveniret illi cum Regi; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum. Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit,  et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes,  et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum.

Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos,  quantum passa est epistolaris angustia. Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere  vitae tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem.  

Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus.

Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.

Ex rure Andrelaco.  Id. Iun. Anno M.D.XXI.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA