Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Roterodamus Clarissimo Equiti Ulricho Hutteno S.D.

Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene, tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, ceteris non item.

Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suavissimi contemplatione versari. Sed primum non cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis  cuiuspiam manum desiderat: at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque  similior sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulacrum delineare  verius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere licuit vel meminisse. Quod si quando fiet ut vos aliqua legatio  committat, tum demum intelleges quam non probum artificem ad hoc negotii delegeris, vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut caecutientiae,  qui ex tam multis bonis tam pauca vel viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.

Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro  flavore,  sive mavis, sufflavo  nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii,  maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinet semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus quae sola viris esse curanda docet Ovidius.  Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo  conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum.

Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum in hac re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam  bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam meram. Vinum, quoniam illic mos  est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato  libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum  et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus semper fuit appetentior; esum  ovorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere.

Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis atque otii est avidior; sed quemadmodum otio cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam ab Hesiodo  parum laudatam. Nulli non patet ad necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis mederi non possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens  amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur, ut his in rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.

In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem  unquam amavit. Adolescens comoediolas  et scripsit et egit. Si quod dictum erat salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolentibus: unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium  scriberem, hoc est ut camelus saltarem,  fuit auctor.

Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. Nec offenditur morionibus,  mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum,  aut potius Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo per mercatum obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi.

Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia et affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra,  mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exoticum  aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem, quoties alios conspicit oblectari.

Bonas literas a primis annis hauserat. Iuvenis ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio destitueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum legum peritiam profitetur. Quae professio, ut est a veris literis alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolvi  posse, nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas sic in hoc versatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant. Tanta erat vis ac celeritas ingenii.

Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non segnem operam impendit. Augustini  libros De civitate Dei publice professus est  adhuc paene adolescens auditorio frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis  sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo.

Tamen virginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque talem paene finxerat; quicum libuisset universam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puellae tres,  Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matremfamilias; quicum tamen perinde comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque severitudine,  quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem  attentissima, cithara, testudine, monochordo,  tibiis canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet?

Consimili comitate totam familiam moderatur, in qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiteris, protinus aut medetur aut componit; neque quenquam unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, nullus unquam ullam famae labem contraxit. Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit cum matre, ut huic cum noverca; nam pater iam alteram  induxit; utramque non minus adamavit ac matrem. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis.

Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. Cum advocationibus  adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem conponerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis  usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas,  totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset.

Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in legationem;  in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas,  si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.

Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat.  Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.

Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarent. Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox diu luctatus est, ut prosam  orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem  ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam  habere; quo certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam  hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas.

Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium praesens et ubique praevolens, memoria parata; quae cum omnia habeat velut in numerato,  prompte et incontanter  suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium; cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.

Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis.

Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis  Midis  aut insinceris officiis;  quorum alius ad voluptates ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam  describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii,  Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici atque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.

Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.

Antuuerpiae  decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA