Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Roterodamus Francisco Cardinalis Eboracensis Medico S.

Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut Britannia tot iam annis assidua pestilentia vexetur, praesertim sudore letali,  quod malum paene videtur habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae ostiave nihil habent  pensi: deinde sic fere constructa sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod inprimis admonet Galenus.  Tum magnam parietis partem habent vitreis tessellis  pellucidam, quae sic admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per rimulas admittunt auram illam colatam,  aliquanto pestilentiorem, ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata sunt argilla, tum scirpis palustribus, qui subinde sic renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti, sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas. Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia minime salubris humano corpori.

Adde quod Anglia non solum undique circumfusa est mari, verum etiam multis in locis palustris est salsisque fluminibus intersecta; ne quid dicam interim de salsamentis,  quibus vulgus mirum in modum delectatur. Confiderem insulam fore multo salubriorem si scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo; fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis offenditur coelo nubiloso.  Ego et ante annos triginta, si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare.  Conferret  huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.

Ridebis, scio, otium meum,  qui his de rebus sollicitus sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium; et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat. Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris; libuit tamen admonere, ut si meum iudicium cum tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille negotiis distringatur. Bene vale, vir humanissime; cui debeo plurimum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA