Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

S

[240] Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu veritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis vel sensus. [241] Studiosus. Sanctus a veteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. [242] Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, vitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Vnde et 'Supreme Paterí dicimus. [Suavis.] Sublimis ab altitudine vocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut (Virg. Aen. 1,259):

Sublimemque feres ad sidera caeli.

[243] Speciosus, ab specie vel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius (Eun. 478):

Adulescentem sollertem dabo.

[244] Superstitiosos ait Cicero (Nat. Deor. 2,72) appellatos 'qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent' Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare verbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. [245] Sodales dicuntur qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno vestigio manentes. [246] Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416):

Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino,

id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur iniuria; saevitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commovetur dolore. [247] Segnis, id est sine igni, ingenio carens. 'Seí autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. [248] Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est. [249] Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. [250] Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci DIASTASIN dicunt. Severus, quasi saevus verus; tenet enim sine pietate iustitiam. [251] Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. [252] Suasor [a suadendo quem vult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius vocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando vocatus. [253] Scaevus, sinister atque perversus, APO TOU SKAIOU. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque SKUTE vocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. [254] Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. [255] Sator, seminator vel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia. [256] Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Vnde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. [257] Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Vnde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. [258] Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis iurisperitorum. [259] Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. [260] [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos O MESOS dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod vocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [261] Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet. [262] Siccus, quod sit exsucatus; sive per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est sine motu. [263] Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA