Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE PISCIBVS. [1] Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. [2] Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Vnde et David ait (Psalm. 104,25): 'Hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.' [3] Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. AMFI enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt: ut phocae, corcodilli, hippopotami, hoc est equi fluviales. [4] Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria sive moribus [seu colore, vel figura, aut sexu]. [5] Ex similitudine terrestrium: ut ranae et vituli et leones et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, et turdi albo varii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium: ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. [6] A colore: ut umbrae, quia colore umbrae sunt; et auratae, quia in capite auri colorem habent; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura: ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu: ut musculus, quod sit ballenae masculus; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. [7] Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas; BALLEIN enim Graece emittere dicitur. [8] Cete dicta TO KETOS KAI TA KETE, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora; qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta (2,3): 'Exaudivit me de ventre inferni.' [9] Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas dicunt esse boves marinos, quasi boacas. [10] Caerulei a colore appellati; nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. [11] Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt. [12] Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt. [13] Corvi a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur. [14] Thynni Graecum nomen habent. Hi ingrediuntur veris tempore, intrant dextro latere, laevo exeunt. Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris. [15] Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit: ob hoc naves perfossas mergit. [16] Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat. [17] Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari. [18] Aranea genus piscis, dictus quod aure feriat; habet enim stimulos e quibus percutit. [19] Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. [20] Ova in terra fovet: masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. [Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.] [21] Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur: et hunc Nilus gignit. [22] Pagrum, quem Graeci FAGRON ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. [23] Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. [24] Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum: denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. [25] Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari: homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi, qui inde biberint, taedium vini habent. [26] Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas. [27] Melanurus, eo quod nigram caudam habeat et pinnas nigras et in corpore lineas nigras; MELAN enim Graeci nigrum vocant. [28] Glaucus a colore dictus, quod albus sit; Graeci enim album GLAUKON dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo. [29] Thymallus ex flore nomen accepit: thymum quippe flos appellatur: nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat. [30] Escarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur: denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. [31] Sparus a lancea missile nomen traxit, quod eiusdem figurae sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina. Nam sparus est telum rusticanum missile, ab spargendo dictum. [32] Australis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit, sive quia tunc [hic] piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint. [33] Hamio saxatilis dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur; dictus hamio quia non capitur nisi hamo. [34] Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia. [35] Vranoscopus vocatur ab oculo, quem in capite habet, a quo semper supra intendit. [36] Millago nominatus, quia evolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari. [37] Squatus dictus, quod sit squamis acutus. Vnde et eius cute lignum politur. [38] Civitas Syriae, quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua 'sar' appellant; ex quo derivatum est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari. [39] Allec pisciculiis ad liquorem salsamentorum idoneus; unde et nuncupatus. [40] Aphorus pisciculus, qui propter exiguitatem hamo capi non potest. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. [41] Origo huius ex limo; unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent. [42] Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit [unde et vocatus]. [43] Muraenam Graeci MURAINAN vocant, eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente: ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. [44] CongrusPolypus, id est multipes; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectit, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. [45] Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus (N. H. 32,7): 'Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes.' Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. [46] Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur: in coeundo obscenum genus; ore enim concipit sicut vipera. Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant. [47] Lulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint. [48] Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur; hoc enim Physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem, quasi conchleae. [49] Concharum multa genera sunt; inter quas et margaritiferae, quae •oceloedicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis [eo] quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritum concipiunt; unde et •oceloenominantur. [50] Murex cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur: et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. [51] Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes: inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum: fluviales et marini. [52] Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur; Graeci enim testam OSTRA vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicunt. [53] Musculi sunt, ut praediximus (þ 6), cochleae a quorum lacte concipiunt ostreae; et dicti musculi quasi masculi. [54] Pelorides a Peloro promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatae sunt (Virg. Aen. 3,687):

Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.

[55] Vngues a similitudine humanarum unguium dictae. [56] Testudo dictus, eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera: terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes; quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia. [57] Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem vulgus iricium vocant; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis, •uristribus modis: ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris. [58] Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae; mutae et sine voce sunt. [59] Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data. [60] Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius (415):

Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo,

id est extergam. Cicero (pro Sest. 77): 'Effingebatur sfungiis sanguis,' id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. [61] Nam alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis; alias duriores, quas Graeci appellant TRAGOUS, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. [62] Mollissimum genus earum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. [63] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius (32,142) ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero [in suis locis sine mutatione vagantur]. [64] In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos; aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae vero perfusa non fuerint sterilia perseverant aut putrescunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA