Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 2. Oebalus, Melia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2. Oebalus, Melia.

 

Oebalus: Amare numquid Filia, haud dubito, Deum,
Favore qui ter dignus est nostro, potes?

Melia: Quid loquere, Pater? Apollo mortalem
Sibi me iugali cupiat adiungi toro?

Oebalus: Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
Meumque, libertate sed Nata utere
Tua, roganti placidus adsensum dedi.

Melia: Negare cum me, Genitor! adsensum putes?
Quæ virgo contempsisse divinum virum
Tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
Fuerit, et obstitisse fortunæ velit?

Oebalus: Prudenter istud Nata! coniugium eligis;
Sic namque per te Frater et Genitor tuus,
Sic et Nepotes sorte divina eminent
Sic nostra diva efficitur his facibus domus.

Melia: Dic, ubi moratur Apollo? colloquio illius
O ut liceret optimo actutum frui!

Oebalus: Cum Fratre disco ludit et Zephyro simul
In nemore. At huc redibit, ut spero,citus
Tuumque me præsente consensum petet.

Melia: O petat! habebit omne, quod pectus cupit.

Lætari, iocari
Fruique divinis
Honoribus stat
Dum Hymen optimus
Tædis et floribus
Grata, beata
Connubia iungit
Et gaudia dat.
Iam diva vocabor
Si Numen amabo;
Per astra vagabor
Et nubes calcabo;
Et urbes, et regna
Devoveant se,
Et Fauni adorent,
Et Satyri me.

(Accedit Zephyrus.)




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License