Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 3. Zephyrus, Oebalus, Melia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. Zephyrus, Oebalus, Melia.

Zephyrus: Rex! de salute Filii est actum; iacet
Hyacinthus!

Oebalus: Heu me! nuntium o tristem nimis!
Qua morte cecidit?

Zephyrus: Ictus a disco ruit.

Oebalus: Quis Filium occidisse non timuit meum?

Zephyrus: Apollo.

Oebalus: Contremisco!

Melia: Superi quid? Deus,
Qui me beare voluit, hic Fratri necem
Sit machinatus? Ista quis credat tibi?

Zephyrus: Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
Ne simile feriat forsan et nostrum caput.

Oebalus: Sic ergo plectis Numen innocuos? Favor,
Quo te recepi, morte num Nati unici
Dignus erat? Ergo Meliam et Natam quoque
Surripere Patri, Numen, o falsum paras?

Melia: O absit a me Genitor! ut sponsum eligam,
Deoque, qui cruore Germani madet,
Nuptura porrexisse præsumam manus.

Zephyrus: (Quid audio? an coniucia meditatur Deus?
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit?
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
Rapiet amorem?)

Oebalus: Zephyre! quæ causa improbum
Adegit hoc ad facinus?

Zephyrus: Haud ullam scio.
Natus ad amoenum litus Eurotæ stetit,
Duscumque matæ proximum adspiciens, meus,
Clamabat, ecce discus est vestro prior,
Metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
Loquentis et propelli in pueri caput,
Quo læsusiste pronus in terram ruit.
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
Fuerit.

Oebalus: An sic furere non dubitat Deus,
Ut sibi brnignum privet et prole Oebalum?
Exisse regno Numen invisum mihi
Meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
Maiora ne, vel plura mihi damna inferat.

Zephyrus: Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
Tu morte Nati læsus es. Timeo Deum,
Qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
Latere; nam cædis ego sum factæ reus!)

Oebalus: Abibo! Vos manete! Si veniat Deus
Ad vos, abire, Nata! crudelem iube.
Ad litus Eurotæ ibo, num vivat, meum
Videre Natum. Forsan occurret mihi mihi
Apollo, regnis Numen exosum meis.

(Abit.)

Zephyrus: (Succedit ad mea vota, succedit dolus,
Meliaque mea dilecta nunc coniunx manet.)

Melia: Non capio, cur Apollo ne læsus quidem
Necarit unice ante dilectum sibi
Hyacinthum. Amare qui Sororem me queat,
Si Fratris ante polluat fato manus?

Zephyrus: Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
Astutus est, crudelis, inconstans, levis:
Hinc exulare iussus est coelis, suo
Furore ne turbaret unamnimes Deos.
Melia: Meliora credidisse de tanto Deo
Mens dictat (ast incertus est animus tamen,
Timorque spesque pectore alternant vices).

Zephyrus: Melia! quid animo volvis? ah! Sponsum abice,
Cuius cruore dextra fraterno calet,
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
Amore, quo beatus efficiar, bea.

Melia: Nunc fata Fratris cogito, haud Zephyri faces.

Zephyrus: O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?

En! Duos conspicis:
Amantem et nocentem,
Iuvantem et furentem;
Cui manum porrigis?
Apollo te necabit,
At Zephyrus amabit,
Fraterno qui dexteram
Tinxit cruore,
Tentabit in tenera
Plura Sorore:
Quem prudens eligis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License