Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 4. Zephyrus, Melia, deinde Apollo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Zephyrus, Melia, deinde Apollo.

 

Zephyrus: Heu! Numen! ecce! Numen huc gressum movet;
Melia quid agimus? indica effugii locum!
Timeo ferocem.

Melia: An ergo me solam obiicis?
Subsiste! nam iactata sic perstat fides?

Zephyrus: Ne patere, quæso, ut noceat insonti Deus!

(Accedit Apollo.)

Apollo: Adesne latro! fraudis infandæ artifex!
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
Rapuisse sponsam numquid et nostram simul,
Sceleste, tentas? crimen et mendax novis
Criminibus auges? Impie! iratum tibi
Quid possit, experire, iam Numen modo!
Amantis et nocentis, et iuste quidem
Nocentis experire vindictam Dei!
Irruite, venti! claude sceleratum specu
Aeole!

Zephyrus: Quid! heu me!

(Zephyrus in ventum mutatus abripitur.)

Melia: Quid agis, o Numen grave!
Funeribus an replere vis regnum Patris?
Iam Fratre cæso occidis et Zephyrum simul?
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?

Apollo: O cara!

Melia: Quid! vocasse me caram audes?
Cruente!

Apollo: Me percipere si non sit grave.

Melia: Est grave, tace! atque nostra, sic Genitor iubet,
Illico relinque regna, ne noceas magis!

Apollo: (Ah, pone tandem fulmen o Supernum Pater!
Quousque persequetur hic miserum furor?)

Melia: Discede crudelis!

Gaudebo, tyrannus
Si deserit me!
Vah! insolentem,
Qui violat iura!
Discede! discede;
Nam metuo te.

Apollo: Est, crede! fidelis,

Est mitis Apollo,
Qui deperit te.
Quid? innocentem
Sic abicis dura!
Sic perdis amicum,
Si reiicis me.
Quem coeli premunt inopem,
An terris agat exsulem?
Manebo!
Quousque sederit dira,
Quæ pectora sauciat ira,
Latebo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License