Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 5. Hyacinthus, Oebalus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5. Hyacinthus, Oebalus

 

Hyacinthus: Non est.

Oebalus: Quis ergo Nate! dic, si Patrem amas,
Quis te peremit?

Hyacinthus: Zephyrus; - heu me! - si - Deus
Adesset! -

Oebalus: Heu, iam moritur! -

Hyacinthus: O Pater! Pater! -
Mors - est - acerba!

Oebalus: Nate!

Hyacinthus: Genitor! - Ah! - Vale!
(Moritur)

Oebalus: Hyacinthe! - Nate! - vixit - exanimis iacet!
Apollo, dixit, innocens est o Pater!
Crede mihi, non est, Zephyrus est auctor necis.
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
Sic Numen ipsum sceleris et tanti reum
Arguere, sic me fallere haud Regem times?
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
Cruore! - Mortem Filii an inultus feram?
Ut navis in æquore luxuriante
Per montes, per valles undarum iactatur,
Et iamiam proxima nubibus stat,
Et iamiam proxima Tartaro nat:
Sic bilis a pectore bella minante
Per corpus, per venas, per membra grassatur;
Furore sublevor;
Dolore deprimor;
Ira, vindicta conglomerant se,
Atque quassare non desinunt me.
(Accedit Melia.)




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License