Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 6. Melia, Oebalus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6. Melia, Oebalus

 

Melia: Quocumque me converto, crudelis Dei
Monumenta detestanda conspicio. Prius
Perire Zephyrum videram, et Fratrem modo
Video natare sanguine insontem suo.

Oebalus: Quid comite nullo Filia huc infers pedem?
An latro iamiam fugit?

Melia: Hunc iussi illico
Vitare nostra regna, nam cædem improbus
Nova gravare cæde non timuit Deus.

Oebalus: Quid loquere? cædem Nata! quam narras novam?

Melia: O Rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
Ventisque me vidente lacerandum dedit.

Oebalus: O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
Quod imputavit perfidus et atrox Deo
Zephyrus! hic auctor, Filia! est factæ necis.
Non est Apollo: Zephyrus in Fratrem tuum
Discum agere non dubitavit.

Melia: Unde autem Pater!
Hæc nosse poteras?

Oebalus: Natus hic retulit mihi,
Nam vivus est inventus a nobis. Meis
Extinctus est in manibus.

Melia: Heu me! quid? Pater!
Quid ergo regno exisse iussisti Deum?

Oebalus: Filia! dolore motus est Zephyri dolus
Delusus, id iussisse me memini. Impium
Quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?

Melia: O Genitor! omnes perditi iamiam sumus!
Discessit, heu! discessit a nobis Deus!
O crede, non inultus id probrum feret.

Oebalus: Quid? Nata! discessisse iam Numen putas?

Melia: Nil dubito; namque exire de regno tuo
Apollinem ipsa, linquere et nostros lares
Iussi. O ut hanc revocare nunc possem
Deum!

Oebalus: Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!

Natus cadit,
Atque Deus
Me nolente,
Nesciente
Læsus abit.
Regnum sine Numine
Iam non diu stabit:
Numen! quæso, flectere,
Et ad nos revertere!

Melia: Frater cadit,

Atque meus
Te iubente
Me dolente
Sponsus abit.
Sponsa sine complice
Quaeso, quid amabit?
Noli sponsam plectere!
Numen! ah regredere!

(Accedit Apollo.)

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License