Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • 7. Apollo, Oebalus, Melia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7. Apollo, Oebalus, Melia

 

Apollo: Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
Ignosce, quod Numen ego tua regna audeam
Præsens beare! Disce, quid Numen queat!
Hyacinthe surge! funus et flore æmulo
Nomenque præferente Defuncti tege.

(Subsidens cum funere tellus hyacinthos flores germinat.)

Oebalus: Quid video? Surrexisse de Nato meo
Conspicio flores?

Melia: Numen o nimium potes!
Pudore me, suffusa profiteor ream.
Ad verba Zephyri, Patris ad iussa omnia
Quæ me poenitet, feci.

[...]

Oebalus: Optime
Parce Deus! Ignarus ego, quis fuerit necis
Auctor patratæ, pessimo Zephyro fidem
Habui, meumque credidi Natum tua
Periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
Induxit in regna mea, ni parcas, mala!

Melia: O Numen! haud fuisse contemptum putes;
Abire quod te iusserim, imprudens fui
Credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
Quæ de dolore Fratris occisi meant.

Apollo: Confide Rex! Apollo non fugiet tua
Regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
Iam stare si promissa demonstres tua.

Oebalus: Intelligo. Ecce Nata! te sponsam Deus
Dignatus elegisse.

Melia: Num credam Deum
Amare posse Meliam?

Apollo: O crede! ipsemet
Iuppiter amare sæpe mortales solet;
Amare namque convenit tantum Diis,
Vobis amari.

Melia: Numen! en famulam, suo
Quæ pro Parente pectus hoc offert tibi.

Oebalus: En! Si placere sponsa mortalis potest,
Apollo! nostra Filiam adductam manu
Accipe, meoque semper in regno mane.
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
Eris, manere Filia hac factus gener,
Regione si digneris in nostra.

Apollo: Oebale!
Accipio lætus Meliæ oblatæ manum,
Rebusque semper placidus adsistam tuis.

Melia: Iustitia sic tua Deus elucet magis.

Oebalus: Sic innocentem debita haud merces fugit.

Apollo: Sic sæcla te futura clementem sonent.

Tandem post turbida
Fulmina, nubila
Tonantis murmura,
Pax alma virescit
Et explicat se.

Melia: Post vinvla doloris

Nos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, beata
Nos tæda coronet
Et erigat te

Oebalus: Post bella furoris

Vos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, optata
Vos tæda coronat
Et excitat me.

Apollo:Post monstra pavoris

Nos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, sperata
Nos tæda coronet
Et erigat te.

FINIS




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License