Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Heloisa
Epistola ad Abaelardum I

IntraText CT - Text


Click here to hide the links to concordance

domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloisa.

missam ad amicum pro consolatione epistulam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer.

erant, memini, huius epistulae fere omnia felle et absinthio plena, quae scilicet nostrae conversionis miserabilem historiam et tuas, unice, cruces assiduas referebant.

complevisti re vera in epistula illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus tuum summae proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici videlicet Remensis et Lotulfi Lombardi exsecrabilem invidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a praedictis aemulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio praeter consuetudinem imposito. Denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persecutiones crudelissimi scilicet illius exactoris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam comsummasti.

quae cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et cottidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, quae tibi sole remansimus, doloris vel gaudii participes habeas.

solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. quod si paululum haec tempestas quieverit, tanto amplius maturandae sunt litterae quanto sunt iocundiores futurae. de quibuscunque autem nobis scribas non parvum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. quam iocundae vero sint absentium litterae amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: «quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. numquam epistulam tuam accipio, quin protinus una simus. si imagines nobis amicorum absentium iocundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium absentiae falso atque inani solatio levant, quanto iocundiores sunt litterae, quae amici absentis veras notas afferuntDeo autem gratias, quod hoc saltem modo praesentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate praepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis.

scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistulae, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera doloris inflixisti et priora auxisti.

sana, obsecro, ipsa quae fecisti, qui quae alii fecerunt curare satagis. morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitiae quam societatis debitum persolvisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest excogitari. quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis aediflicator. nihil hic super alienumedificasti fundamentum. totum quod hic est, tua creatio est. solitudo haec feris tantum sive latronibus vacans nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. in ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. nihil ad hoc aedificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis nec oblationes facere noverant sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.

tua itaque, vere tua haec est proprie in sancto proposito novella plantatio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio. satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est haec plantatio et infirma, etiamsi non esset nova. unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: «ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum deditplantaverat apostolus atque fundaverat in fide per praedicationis suae doctrinam Corinthios, quibus scribebat. rigaverat post modum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. vitis alienae vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam admonitionibus saepe cassis et sacris frustra sermonibus excolis. quid tuae debeas attende, qui sic curam impendis alienae. doces et admones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis. qui obstinatis tanta impendis, quid oboedientibus debeas considera; qui tanta hostibus largiris,quid filiabus debeas meditare; atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito pensa, ut quod devotis communiter debes feminis, unice tuae devotius solvas.

quot autem et quantos tractatus in doctrina vel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consumaverint, et quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. unde non mediocri admiratione nostrae tenera conversationis initia tua iam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis admonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, vel sermone praesentem, vel epistula absentem consolari temptaveris; cui quidem tanto te maiore debito noveris obligatum quanto te amplius nuptialis foedere sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum.

nosti, carissime, noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex damno. quo vero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas et nunc maxime cum universaque iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem.

et quod maius est dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. nihil umquam - Deus scit - in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. non matrimonii foedera, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. et si uxoris nomen sanctius ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum aut, si non indigneris, concubinae vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiae tuae gloriam minus laederem. quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistula pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis revocare conabar exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio,libertatem vinculo praeferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo praesidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, carius mihi et dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.

non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior: fortunae illud est, hoc virtutis. nec se minime venalem aestimet esse quae libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. certe quamcunque ad nuptias haec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset velle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasiae philosophae apud Socraticum Aeschinem cum Xenophonte et uxore eius habita manifeste convincit; quam quidem inductionem cum praedicta philosopha ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: «quare nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optime, et haec quam optimo viro nuptasit

sancta profecto haec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophiae quam philosophiae dicenda; sanctus hic error, et beata fallatia in coniugatis, ut perfecta dilectio illaesa custodiat matrimonii foedera non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. at quod error ceteris, veritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille videlicet de suis aestimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam sciret, ut tanto verior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret.

quis etenim regum aut philosophorum tuam exaequare famam poterat? quae te regio aut civitas seu villa videre non aestuabat? quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur? quae coniugata, quae virgo non concupiscebat absentem et non exardebat in praesentem? quae regina vel praepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis?

duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum quarum libet animos statim allicere poteras, dictandi videlicet et cantandi gratia, quae ceteros minime philosophos assecutos esse novimus. quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio metro vel rhythmo composita reliquisti carmina, quae prae nimia suavitate tam dictaminis quam cantus saepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos etiam melodiae dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime in amorem tui feminae suspirabant. et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nuntiavit et multarum in me feminarum accendit invidiam.

quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat adolescentiam? quam tunc mihi invidentem nunc tantis private deliciis compati calamitas mea non compellat? quem vel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat? quae plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec quae fiunt, sed quo animo fiunt, aequitas pensat. quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio.

dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim ut nec colloquio praesentis recreer nec absentis epistula consoler; dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. ubi igitur quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exhibebas pariter evanuit. haec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica.

utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusationem sui amor tuus inveniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, quibus te excusando mei quoquo modo tegerem vilitatem.

attende, obsecro, quae requiro, et parva haec videris et tibi facillima. dum tui praesentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia est, tuae mihi imaginis praesenta dulcedinem. frustrate in rebus daxilem expecto, si in verbis avarum sustineo. nunc vero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem diiudica. nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nihil me constat egisse.

properantem te ad Deum secuta sum habitu, immo praecessi; quasi enim memor uxoris Loth retro conversae, prius me sacris vestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. aeque autem - Deus scit - ad Vulcania loca te properantem praecedere vel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. sed ut tecum bene sit, age, obsecro. bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus.

utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset! sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. memento, obsecro, quae fecerim et quanta debeas attende. dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. omnes mihi denique voluptates interdixi ut tuae parerem voluntati; nihil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc praecipue fieri.

quae vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, immo nihil penitus, praesertim cum parvum sit quod exigeris et tibi facillimum. per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quomodo potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio. cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistulis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloisam ponebas; me plateae omnes, me domus singulae resonabant. quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? perpende, obsecro, quae debes, attende quae postulo; et longam epistulam brevi fine concludo:

vale, unice.

 





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA