Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Egeria
Itinerarium peregrinatio

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA: PEREGRINATIO AD LOCA SANTA
    • XX .
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX . 1. Ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in ante accedere usque ad Charris, quia modo sic dicitur. Nam in scripturis sanctis dicta est Charra, ubi moratus est sanctus Abraham, sicut scriptum est in Genesi, dicente Domino ad Abraham: «exi de terra tua et de domo patris tui et vade in Charram» et reliqua.

2. Ibi ergo cum venissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra civitate ipsa. Vidi etiam mox episcopum loci ipsius vere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.

3. Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras civitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. Cum ergo venissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus egressi sumus foras.

4. Item dignatus est nos ducere ad puteum illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis sanctus episcopus: «ecce puteus, unde potavit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazari»; et singula ita nobis dignabatur ostendere.

5. Nam ecclesia, quam dixi foras civitatem, dominae sorores venerabiles, ubi fuit primitus domus Abrahae, nunc et martyrium ibi positum est, id est sancti cuiusdam monachi nomine Helpidi. Hoc autem nobis satis gratum evenit, ut pridie martyrium die ibi veniremus, id est sancti ipsius Helpidii, nono K<al>. Maias, ad quam diem necesse fuit undique et de omnibus Mesopotamiae finibus omnes monachos in Charra descendere, etiam et illos maiores, qui in solitudine sedebant, quos ascites vocant, per diem ipsum, qui ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti Abrahae, quia domus ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in qua positum est corpus ipsius sancti martyris.

6. Itaque ergo hoc nobis ultra spem grate satis evenit, ut sanctos et vere homines Dei monachos Mesopotamenos ibi videremus, etiam et eos, quorum fama vel vita longe audiebatur, quos tamen non aestimabam me penitus posse videre, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc praestare mihi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod extra diem paschae et extra diem hanc non eos descendere de locis suis, quoniam tales sunt, ut et virtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset dies hic martyrii, quem dixi. Itaque Deo iubente sic evenit, ut ad diem, quem nec sperabam, ibi venirem.

7. Fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii et propter visionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui, in quo ego non merebar. Nam et ipsi statim post martyrii diem nec visi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt eremum et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.

8. In ipsa autem civitatem extra paucos clericos et sanctos monachos, si qui tamen in civitate commorantur, penitus nullum Christianum inveni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum grandi reverentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro memoria illius, ita et illae gentes forte ad mille passus de civitate cum grandi reverentia adtendunt locum, ubi sunt memoriae Nachor et Bathuhelis.

9. Et quoniam episcopus illius civitatis valde instructus est de scripturis, requisivi ab eo dicens: «rogo te, domine, ut dicas mihi, quod desidero audire.» et ille ait: «dic, filia, quod vis, et dicam tibi, si scio.» tunc ego dixi: «sanctum Abraham cum patre Thara et Sarrah uxore et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco venisse; Nachor autem vel Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio, quia postmodum puer Abrahae, ut peteret Rebeccam, filiam Bathuhelis, filii Nachor, filio domini sui Abrahae, id est Isaac, in Charra venerit».

10. Tunc ait mihi sanctus episcopus: «vere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraham hic transisse cum suis; Nachor autem cum suis vel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint. Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi; denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de civitate. Nam vere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc venerit puer sancti Abrahae et denuo sanctus Iacob hic venerit, quando accepit filias Laban Syri».

11. Tunc ego requisivi, ubi esset puteus ille, ubi sanctus Iacob potasset pecora, quae pascebat Rachel, filia Laban Syri. Et ait mihi episcopus: «in sexto miliario est hinc locus ipse iuxta vicum, qui fuit tunc villa Laban Syri, sed cum volueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt valde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi».

12. Illud etiam requisivi a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitaverant primo Thara cum suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: «locus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque, et inde usque ad Hur, quae fuit civitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est, totum enim illud Persae tenent. Haec autem pars specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum vel Chaldaeorum

13. Et cetera plura referre dignatus est, sicut et ceteri sancti episcopi vel sancti monachi facere dignabantur, omnia tamen de scripturis Dei vel sanctis viris gesta, id est monachis, sive qui iam recesserant, quae mirabilia, fecerint, sive etiam qui adhuc in corpore sunt, quae cottidie faciant, hi tamen, qui sunt ascites. Nam nolo aestimet affectio vestra monachorum aliquando [aliquando] alias fabulas esse nisi aut de scripturis Dei aut gesta monachorum maiorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License