Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS X DE CLERICIS
    • CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM

Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis.
 
Can. 329 - § 1. Opus fovendarum vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam communitatum christianam pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita sit oportet de necessitatibus ministerii universae Ecclesiae: curent parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum Sanctum vocantem libere auscultare eique libenter respondere possint; clerici, imprimis parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in aliis, etiam provectioris aetatis, dignoscere atque fovere; Episcopi eparchialis praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in vocationibus provehendis gregem suum excitare inceptaque coordinare. § 2. Iure particulari provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive regionalia sive, quatenus fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis instituantur, quae aperta sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates, praecipue missionales.

Can. 330 - § 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150, § 3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare. § 2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum detrimenti capiat. § 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License