Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS X DE CLERICIS
    • CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM
      • Art. I DE SEMINARIIS ERIGENDIS ET REGENDIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE SEMINARIIS ERIGENDIS ET REGENDIS

Can. 331 - § 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur. § 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter suscipienda.
 
Can. 332 - § 1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque sinunt. § 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
 
Can. 333 - Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris seminarium, praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem seminarium alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
 
Can. 334 - § 1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali; seminarium pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem eparchiarum vel ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum, si de Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si de Patriarcha. § 2. Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est, non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis, quae seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis eparchialibus erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium vel sine consensu auctoritatis superioris.
 
Can. 335 - § 1. Seminarium legitime erectum ipso iure persona iuridica est. § 2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt.
 
Can. 336 - § 1. Seminarium pluribus eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab eis, qui seminarium erexerunt. § 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can. 734, impleat rector seminarii eiusve delegatus.
 
Can. 337 - § 1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur imprimis finis specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur praeterea modus nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et obligationes atque iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum ac consiliorum necnon rationes, quibus ipsi immo et alumni curam rectoris in disciplina seminarii praesertim servanda participent. § 2. Seminarium habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis institutionis clericorum adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur necnon pressius determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis statutis ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii ordinem spectant. § 3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis, quae seminarium erexit cuique etiam competit. si casus fert, ea mutare; haec circa directorium spectant ad auctoritatem in statutis determinatam.

Can. 338 - § 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique moderatores et officiales. § 2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac collaborationem fovere.
 
Can. 339 - § 1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis a rectore distinctus, praeter quem alumni quemlibet alium presbyterum a rectore ad eorundem directionem spiritualem approbatum libere petere possunt. § 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam extra seminarium, salva disciplina seminarii petendi. § 3. In iudicandis personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium votum exquirere.

Can. 340 - § 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum. § 2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter se et cum seminarii moderatoribus concorditer cooperantes ad integram futurorum Ecclesiae ministrorum institutionem, inter varietates disciplinarum unitati fidei ac formationi intenti. § 3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro ab eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur.
 
Can. 341 - § 1. Auctoritatis, quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii expensis etiam per tributa vel oblationes, de quibus in cann. 1012 et 1014. § 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in cann. 471, § 2 et 536, § 2, actu habetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License