Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS X DE CLERICIS
    • CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM
      • Art. II DE INSTITUTIONE AD MINISTERIA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE INSTITUTIONE AD MINISTERIA

Can. 342 - § 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse. § 2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et chrismationis sancti myri. § 3. Qui antea in alio seminario vel in aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris praesertim de causa dimissionis vel discessus.
 
Can. 343 - Alumni, etsi in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi, proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.

Can. 344 - § 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt. § 2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae congruentibus. § 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est. § 4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.
 
Can. 345 - Institutio alumnorum in seminario maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
 
Can. 346 - § 1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant. § 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant: verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii; participent assidue Divinae Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et culmen; laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant et ex eis vitam spiritualem alant; directione spirituali magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur; foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus; ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem; ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta. § 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.
 
Can. 347 - Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali loci et temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
 
Can. 348 - § 1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium comprehendant ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium, tempus vero studiis theologicis integrum quadriennium adaequet. § 2. Cursus philosophico - theologici initium sumant introductione in mysterium Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum inter se relatio atque cohaerens compositio.
 
Can. 349 - § 1. Philosophica institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare, ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis patrimonium philosophicum perenniter validum. § 2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut alumni discretione intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint et aptiores fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius temporis.
 
Can. 350 - § 1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium efficacius obeundum perutile instrumentum. § 2. Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae biblicae. § 3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius fons doctrinae et spiritus vere christiani. § 4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque disciplinae theologicae.
 
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant et in omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.

Can. 352 - § 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se praeparant. § 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum non credentibus vel non christianis vel christidelibus minus fervidis, apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis. § 3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in servitium animarom occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et evangelizationis.
 
Can. 353 - Habeantur ad normam iuris particularis exercitationes et probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica, praesertim vero tirocinium pastorale decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante ordinationem presbyteralem.
 
Can. 354 - Institutio diaconis ad sacerdotium non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut curriculum studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et caritatis.

Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur.
 
Can. 356 - § 1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis alumnorum mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert, Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt. § 2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis ad ordines sacros.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License