Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS X DE CLERICIS
    • CAPUT II DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE

Can. 357 - § 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a Sede Apostolica vel intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis. § 2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione et de dimissione ab ea statuitur, valet congrua. congruis referendo etiam de aliis supra dictis personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente de ipsa Ecclesia patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est.
 
Can. 358 - Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
 
Can. 359 - Ut clericus alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam valide transire possit, a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras dimissionis ab eodem subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae, cui ascribi desiderat, litteras ascriptionis ab eodem subscriptas.
 
Can. 360 - § 1. Transmigratio clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus determinatum, etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter utrosque Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici veI partium stabiliantur. § 2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso iure eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo eparchiali scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit.

Can. 361 - Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 362 - § 1. Iusta de causa, clericus ex transmigratione revocari potest a proprio Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali hospite conventionibus initis necnon aequitate servatis. § 2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta sint omnia iura, quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset.
 
Can. 363 - Clericum eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam transmigrandi clerico concedere valide non possunt: Administrator Ecclesiae patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae; in ceteris casibus Administrator eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de consensu collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 364 - Ascriptio clerici alicui eparchiae non cessat nisi alteri eparchiae valida ascriptione vel amissione status clericalis.
 
Can. 365 - § 1. Ad licitum transitum vel transmigrationem requiruntur iustae causae, quales sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius clerici; licentia autem ne denegetur nisi exstantibus gravibus causis. § 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum ad eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari determinatae obtineat.
 
Can. 366 - § 1. Episcopus eparchialis suae eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi: necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt; sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit; sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex eparchia et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de curriculo vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto. clericus scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris. § 2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici priorem Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License