Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XI DE LAICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XI DE LAICIS

Can. 399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles, quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui religioso ascripti sunt.
 
Can. 400 - Laici praeter ea iura et obligationes, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli recensentur.
 
Can. 401 - Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre.

Can. 402 - Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant.
 
Can. 403 - § 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum. § 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad normam iuris.
 
Can. 404 - § 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint. § 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo. § 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.
 
Can. 405 - Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies magis conducat.
 
Can. 406 - Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
 
Can. 407 - Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.

Can. 408 - § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium. § 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur. § 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.
 
Can. 409 - § 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant. § 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License