Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
    • CAPUT I DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS
      • Art. II DE MONASTERIIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE MONASTERIIS

Can. 433 - § 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae. § 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.

Can. 434 - Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est.

De erectione et de suppressione monasteriorum

Can. 435 - § 1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris consulto intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha aut in ceteris casibus consulta Sede Apostolica. § 2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.
 
Can. 436 - § 1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria. § 2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.
 
Can. 437 - § 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis. § 2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi eparchialis. § 3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat refertur.
 
Can. 438 - § 1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est iuris eparchialis, et consulto Superiore monasterii et Praeside confoederationis, si monasterium est confoederatum, salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem. § 2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes Apostolica supprimere potest. § 3. Monasterium subsidiarium supprimi potest decreto dato a Superiore monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de consensu Episcopi eparchialis. § 4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt confoederationi, si fuit confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit stauropegiacum, Ecclesiae patriarchali; bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt monasterio sui iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur statuere salva omni in casu offerentium voluntate.

Can. 439 - § 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto dato eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta approbare. § 2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum eparchiarum vel stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita iniri potest consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Patriarchae, cui reservatur quoque confoederationis statuta approbare. § 3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes Apostolica adeatur.
 
Can. 440 - § 1. Monasterii sui iuris non confoederati aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur, de qua in can. 439. § 2. Confoederatio autem intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, ac Praeside confoederationis salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum confoederationum suppressio reservatur Sedi Apostolicae. § 3. De bonis, quae ad ipsam confoederationum suppressam pertinent, statuere reservatur auctoritati, quae confoederationem suppressit, salva offerentium voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget consensu Synodi permanentis.

De monasteriorum Superioribus, Synaxibus et oeconomis

Can. 441 - § 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et typico determinatur. § 2. Superiores in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo can. 979. § 3. Potestas Praesidis confoederationis monasticae praeter ea, quae iure communi determinata sunt, in statutis eiusdem confoederationis determinanda est.
 
Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.
 
Can. 443 - § 1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata et servatis cann. 947 - 960, salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi electionis per se vel per alium praesit. § 2. In electione vero Superioris monasterii sui iuris confoederati Synaxi electionis praeest per se vel per alium Praeses eiusdem confoederationis.
 
Can444 - § 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus indeterminatum, nisi aliud fert typicum. § 2. Nisi typicum aliud praescribit, Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico determinatum a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, si monasterium est filiale, consulto vero eodem consilio, si est subsidiarium. § 3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt vel qui ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus apti evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare, exhibeant.
 
Can. 445 - Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant, quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt, se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione tam pro se ipsis quam pro aliis.
 
Can. 446 - In proprio monasterio Superior resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.
 
Can. 447 - § 1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus, qui officio suo fungatur sub moderamine Superioris. § 2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat; officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit. § 3. Oeconomus nominatur a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, nisi typicum aliud fert.

De admissione in monasterium sui iuris et de novitiatu

Can. 448 - Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur, ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus nec ullo detineatur impedimento iure statuto.
 
Can. 449 - Candidatus, antequam ad novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in monasterio degere debet sub speciali cura probati sodalis.
 
Can. 450 - Firmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt: acatholici; qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426, § 1; ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt; qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio, in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim annorum; qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel ii, quos Superior eodem modo inductus recipit; coniuges durante matrimonio; qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.
 
Can. 451 - Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui iuris admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in can. 432, propriae Ecclesiae.
 
Can. 452 - § 1. Clerici eparchiae ascripti ad novitiatum licite admitti non possunt nisi consulto proprio Episcopo eparchiali; nec licite admitti possunt, si Episcopus eparchialis contradicit ex eo, quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedit, quod aliter vitari minime potest, aut si de iis agitur, qui ad ordines sacros in monasterio destinati aliquo impedimento iure statuto detinentur. § 2. Item licite in monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est ad filios alendos et educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo vel aviae in gravi necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium aliter de re providit.
 
Can. 453 - § 1. Superioris monasterii sui iuris est admittere ad novitiatum consulto suo consilio. § 2. Ipsi Superiori constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate atque de plena libertate candidati in statu monastico eligendo. § 3. Circa documenta a candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de eorum bonis moribus et idoneitate colligenda serventur praescripta typici.

Can·454 - In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a candidatis praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio discedenti restituenda.
 
Can. 455 - Novitiatus incipit a susceptione habitus monastici vel alio modo in typico praescripto.
 
Can. 456 - § 1. Monasterium sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur. § 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut Superioris decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem confoederationis. § 3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive non confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest, Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in quo eadem praescripta religiose servantur.
 
Can. 457 - § 1. Novitiatus, ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis vero, in quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae, sufficit unus annus novitiatus. § 2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior valididatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet. § 3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo can. 461, § 2.
 
Can. 458 - § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos professus. § 2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem monasterii spectant, determinentur in typico.
 
Can. 459 - § 1. Tempore novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis, quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas. § 2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
 
Can. 460 - Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare firmo can. 467, § 1.
 
Can. 461 - § 1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti. § 2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum.

De consecratione seu professione monastica

Can. 462 - § 1. Status monasticus definitive assumitur professione perpetua, in qua comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis. § 2. In emittenda professione serventur praescripta typici et librorum liturgicorum.
 
Can. 463 - Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis secundum ius commune.
 
Can. 464 - Ad validitatem professionis monasticae perpetuae requiritur, ut: novitiatus valide peractus sit; novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui iuris de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; cetera ad validitatem professionis in typico requisita impleantur.
 
Can. 465 - Ea, quae iure communi de professione temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.
 
Can. 466 - Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit invalidos, si actus irriti fieri possunt.
 
Can. 467 - § 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est. § 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.
 
Can. 468 - § 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur. § 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet. § 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.

Can. 469 - Sodalis emissa professione perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.
 
Can. 470 - Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum asservetur in archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus sodalis adnotatus est.

De institutione sodalium et de disciplina monastica

Can. 471 - § 1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque operum, quae a monasterio legitime assumuntur. § 2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in ipso monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340, § 1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.

Can. 472 - Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis sodalibus a votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.
 
Can. 473 - § 1. In singulis monasteriis laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur. § 2. Curent Superiores monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici: legitime non impediti cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur, participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis exercitia sedulo incumbant; libere ac frequenter ad patres spirituales et confessarios accedere possint; quotannis per aliquot dies recessui spirituali vacent.
 
Can. 474 - § 1. Sodales monasteriorum frequenter ad normam typici sacramentum paenitentiae suscipiant. § 2. Firmo typico, quod confessionem suadet apud determinatos confessarios, omnes sodales monasterii sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque sacerdote facultate hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina monastica.
 
Can. 475 - § 1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales et confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet. § 2. Pro monasteriis in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam celebrare et verbum Dei praedicare firmo can. 612, § 2.

Can. 476 - Sodales monasterii tam intra quam extra monasterium habitum monasticum a proprio typico praescriptum induant.
 
Can. 477 - § 1. In monasterio servetur clausura modo in typico praescripto, salvo iure Superioris per modum actus et gravi de causa in partes clausurae obnoxias admittendi personas alterius sexus praeter illas, quae secundum typicum clausuram ingredi possunt. § 2. Partes monasterii clausurae obnoxiae manifesto indicentur. § 3. Clausurae fines accurate praescribere aut iusta de causa mutare est Superioris monasterii sui iuris de consensu sui consilii atque certiore facto Episcopo eparchiali.
 
Can. 478 - Superior monasterii potest permittere, ut sodales extra monasterium degant ad tempus in typico determinatum; ad absentiam vero, quae unum annum excedit nisi causa studiorum vel infirmitatis intercedit, requiritur licentia auctoritatis, cui monasterium subiectum est.
 
Can. 479 - Si de iudicio Hierarchae loci auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium est, omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam populo tradere in propriis ecclesiis.
 
Can. 480 - In ecclesia monasterii paroecia erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.

De eremitis

Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.

Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis computandos vitam in monasterio peregerit.
 
Can. 483 - Locus, ubi eremita vivit, sit a Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta monasterii invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
 
Can. 484 - Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica componi possunt.
 
Can. 485 - Superior monasterii sui iuris potest de consensu sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito eremita.

De monasterio stauropegiaco

Can. 486 - § 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere. § 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium spectant.

De transitu ad aliud monasterium

Can. 487 - § 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis confoederationis. § 2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem auctoritatis; si vero monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati subiectum est, requiritur etiam consensus huius auctoritatis. § 3. Patriarcha, Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc consensum dare non possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo transitus fit. § 4. Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae sui iuris requiritur insuper consensus Sedis Apostolicae. § 5. Transitus fit admissione a Superiore novi monasterii sui iuris de consensu Synaxis concessa.
 
Can. 488 - § 1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab obligationibus prioris monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et, si clericus est, eidem etiam ut clericus ascribitur. § 2. Transiens a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam vel ad diversam confoederationem pertinens servet praescripta typici monasterii, ad quod fit transitus, circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem; si vero in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo transitus fit, nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempas non ultra annum experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti tempore aut a Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici stabiliter novo monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat. § 3. In transitu a monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur congrua congruis referendo cann. 544 et 545. § 4. Monasterium sui iuris, a quo sodalis discedit, bona servat, quae ipsius sodalis ratione iam ei quaesita sunt; quod spectat ad dotem, ea debetur sine fructibus iam maturis a die transitus monasterio, ad quod transitus fit.

De exclaustratione et de discessu a monasterio

Can. 489 - § 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui iuris una cum suo consilio. § 2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad triennium concedere potest.
 
Can. 490 - Petente Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.

Can. 491 - Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur; habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore exclanstrationis caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur, loco Superioris proprii monasterii subditus est etiam vi voti oboedientiae.

Can. 492 - § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui eam una cum voto suo suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat. § 2. Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.
 
Can. 493 - § 1. Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis, si sodalis in ordine sacro constitutus est. § 2. Si sodalis, qui a monasterio discessit et ad vitam saecularem rediit, in monasterium rursus recipitur, novitiatum ac professionem instaurat, perinde ac si numquam vitae religiosae addictus esset.
 
Can. 494 - § 1. Monachus a votis perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit. § 2. Episcopus eparchialis eum recipere potest sive absolute sive experimenti causa ad quinquennium; in primo casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus, in altero vero exacto quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.
 
Can. 495 - Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime deseruit, debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
 
Can. 496 - § 1. Qui perdurante professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat. § 2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii ad Episcopum eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii agitur, hoc in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem redeundi concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.

10° De dimissione monachorum

Can. 497 - § 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui: fidem catholicam publice abiecit; matrimonium celebravit vel etiam civiliter tantum attentavit. § 2. His in casibus Superior monasterii sui iuris consulto suo consilio sine mora collectis probationibus declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione, atque quam primum de re auctoritatem, cui monasterium immediate subiectum est, certiorem faciat.
 
Can. 498 - § 1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi sive exterioris scandali sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio eici potest habitu monastico statim deposito. § 2. Superior monasterii sui iuris, si casus fert, curet, ut processus dimissionis ad normam iuris promoveatur, aut rem auctoritati, cui monasterium subiectum est, deferat. § 3. Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum est, aliter decernit.
 
Can. 499 - Perdurante professione temporaria sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii secundum can. 552, §§ 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita fert pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis, a Patriarcha.
 
Can. 500 - § 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497 competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet. § 2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias condiciones in typico forte statutas requiritur, ut: causae dimissionis sint graves, culpabiles et iuridice comprobatae una cum defectu emendationis; dimissioni praecesserint, nisi natura causae dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt; causae dimissionis sodali scripto manifestatae sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate se defendendi; tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum sit. § 3. Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in § 1, submittenda sunt. § 4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest, nisi est ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum.

Can. 501 - § 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest, intimetur. § 2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra quindecim dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive, nisi decretum dimissionis a Sede Apostolica confirmatum est, postulare, ut causa via iudiciali tractetur. § 3. De recursu adversus decretum dimissionis videt Sedes Apostolica vel, si de sodali agitur, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet, Patriarcha. § 4. Si vero causa via iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal auctoritatis immediate superioris ei, qui decretum dimissionis confirmavit; Superior vero, qui decretum dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem tribunali et procedatur secundum canones de iudicio poenali appellatione remota.
 
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in can. 497, ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can. 494.
 
Can. 503 - § 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam. § 2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License