Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
    • CAPUT II DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS AD INSTAR RELIGIOSORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS AD INSTAR RELIGIOSORUM

Can. 554 - § 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum. § 2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam can. 505, § 2; est vero clericalis ad normam can. 505, § 3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413 - 415, 419, 420, § 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418, § 2. § 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 555 - Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
 
Can. 556 - Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in cann. 506 - 510 statuta sunt.
 
Can. 557 - Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in cann. 422 et 511 - 515 statuta sunt.
 
Can. 558 - § 1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424, 425 et 516. § 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati acquiritur; cetera bona sodales secundum statuta retinent, acquirunt ac administrant.
 
Can. 559 - § 1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450 et 451. § 2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de institutione clericorum.
 
Can. 560 - § 1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo, de quo in can. 537, § 2. § 2. Sodalis perpetuo cooptatus ut clericus societati ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti perpetua cooptatione.
 
Can. 561 - Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.
 
Can. 562 - § 1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui iuris agitur, etiam consensus Sedis Apostolicae. § 2. Sodalis, qui transit ad institutum religiosum, integrum novitiatum peragere debet et ceteris novitiis eiusdem instituti aequiparatur; circa professionem standum est statutis novi instituti. § 3. Firmis cann. 497 et 498 ad dimittendum sodalem perpetuo cooptatum competens est Superior generalis servatis de cetero cann. 500 - 503; sodalis temporarie cooptatus vero dimittitur ad normam can. 552. § 4. In statutis societatis determinetur auctoritas, cuius est sacrum vinculum solvere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License