Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
    • CAPUT III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS

Can. 563 - § 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales: ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt; actuositatem apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu evangelico imbuantur; vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam communionis inter se secundum propria statuta agunt; clerici vel laici, ad omnes effectus canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent. § 2. Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris eparchialis ad normam can. 505, § 2.
 
Can. 564 - Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
 
Can. 565 - Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.
 
Can. 566 - Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium, eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae de congregationibus in cann. 414, 506, 507, § 2, 509 et 510 statuta sunt.
 
Can. 567 - § 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
 
Can. 568 - § 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450. § 2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore competenti approbatum; eiusdem Episcopi eparchialis vel auctoritatis est etiam sacrum vinculum solvere.
 
Can. 569 - Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est pressius de institutis saecularibus statuere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License