Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XII DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XII DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS

Can. 573 - § 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur consociationes publicae. § 2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes privatae vocantur; hae consociationes in Ecclesia non agnoscuntur, nisi earum statuta ab auctoritate competenti recognoscuntur, de cetero vero reguntur tantummodo iure particulari firmo can. 577.
 
Can. 574 - Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur. Can. 575 - § 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus: eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis reservata est; quae omnibus christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque sedem principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus; alterius speciei Sedes Apostolica. § 2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen ab Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem, quae illius instituti est propria.
 
Can. 576 - § 1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel utilitate. § 2. Statuta eorumque immutatio approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae, quae consociationem erexit vel approbavit.
 
Can. 577 - § 1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant. § 2. Episcopi eparchialis est vigilare omnibus consociationibus in suo territorio activitatem exercentibus et, si casus fert, auctoritatem, quae consociationem erexit vel approbavit, certiorem facere et insuper, si actio consociationis in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae aut scandalo est christifidelibus, remedia opportuna interim adhibere.
 
Can. 578 - § 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis. § 2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus. § 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici vel statutorum de consensu sui Superioris nomen dare.
 
Can. 579 - Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos sibi ascribere potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de consociatione, de qua in can. 575, § 1, n. 2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis data.
 
Can. 580 - Qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione maiore irretitus est, valide in consociationes recipi non potest; si vero iam legitime ascriptus est, ab Hierarcha loci ipso iure dimissus declaretur.

Can. 581 - Nemo legitime ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta de causa ad normam iuris communis et statutorum.
 
Can. 582 - Consociatio legitime erecta vel approbata bona temporalia ad normam cann. 1007 - 1054 et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis, quae eam erexit vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.

Can. 583 - § 1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae nonnisi ab eadem supprimi possunt. § 2. Ceterae consociationes, firmo can. 927, § 2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris, praeterquam a Sede Apostolica supprimi possunt: a Patriarcha de consensu Synodi permanentis vel a Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, de consensu duorum Episcoporum eparchialium ordinatione episcopali seniorum; ab Episcopo eparchiali, si ab eo erectae vel approbatae sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License