Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XIV DE EVANGELIZATIONE GENTIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XIV DE EVANGELIZATIONE GENTIUM

Can. 584 - § 1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam agnoscit. § 2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate fidei et morum Evangelium se in cultura singulorum populorum exprimere possit, in catechesi scilicet, in ritibus propriis liturgicis, in arte sacra, in iure particulari ac demum in tota vita ecclesiali.
 
Can. 585 - § l. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones apte praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis missos Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani Pontificis. § 2. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum assit commissio ad omnium eparchiarum efficaciorem collaborationem provehendam in activitate Ecclesiae missionali. § 3. In singulis eparchiis sacerdos designetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda. § 4. Christifideles cognitionem et amorem missionum in se ipsis et in aliis foveant, pro illis orent atque vocationes excitent illasque suis subsidiis liberaliter sustineant.
 
Can. 586 - Severe prohibetur, ne quis ad Ecclesiam amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur; omnes vero christifideles curent, ut vindicetur ius ad libertatem religiosam, ne quis iniquis vexationibus ab Ecclesia deterreatur.
 
Can. 587 - § 1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis admittantur ad catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum. § 2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, ut admittantur ad liturgiam verbi aliasque celebrationes liturgicas christifidelibus non reservatas. § 3. Iuris particularis est normas ferre, quibus catechumenatus ordinetur determinando, quaenam a catechumenis sint praestanda et quaenam eis agnoscantur praerogativae.
 
Can. 588 - Integrum est catechumenis ascribi cuivis Ecclesiae sui iuris ad normam can. 30; caveatur tamen, ne quid ipsis suadeatur, quod obstare possit eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum culturae magis consentanea est.
 
Can. 589 - Missionarii sive exteri sive autochthoni sint congruis dotibus et ingenio idonei; sint apte instituti in missiologia et in spiritualitate missionaria necnon instructi in historia et cultura populorum, qui evangelizandi sunt.
 
Can. 590 - In activitate missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae quam primum maturitatem consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu propriae hierarchiae sibi providere et opus evangelizandi assumere atque continuare possint.

Can. 591 - Missionarii sedulo curent, ut: vocationes ad ministeria sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae Ecclesiae quam primum autochthonis clericis floreant; catechistae ita instituantur, ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in evangelizatione necnon in actione liturgica quam optime exsequi possint; iure particulari provideatur, ut catechistae iustam remunerationem habeant.
 
Can. 592 - § 1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, constituantur. § 2. Item dialogus et cooperatio cum non-christianis sedulo et prudenter foveantur.
 
Can. 593 - § 1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis in territoriis missionum operam praestantes utpote unum presbyterium efformantes ardenter in evangelizatione cooperentur. § 2. Ipsi cum ceteris missionariis christianis, ut unum pro Christo Domino testimonium reddant, libenter collaborent ad normam can. 908.
 
Can. 594 - Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica ut talia agnovit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License