Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT II DE VERBI DEI MINISTERIO
      • Art. I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE

Can. 609 - Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit Episcopo eparchiali firmo iure communi.
 
Can. 610 - § 1. Episcopis ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit. § 2. Presbyteri facultate praediti sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur. § 3. Eadem facultate praedicandi praediti sunt etiam diaconi, nisi ius particulare aliud statuit. § 4. In extraordinariis adiunctis maxime ad supplendam penuriam clericorum ceteris quoque christifidelibus dari potest ab Episcopo eparchiali mandatum praedicandi etiam in ecclesia firmo can. 614, § 4.
 
Can. 611 - Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.
 
Can. 612 - § 1. In institutis religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad Superiores maiores. § 2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt, possunt omnes Superiores, etiam locales, cuiuslibet instituti vitae consecratae.
 
Can. 613 - Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus est.
 
Can. 614 - § 1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur. § 2. Parochis et rectoribus ecclesiarum incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus dominicis et festis de praecepto intra Divinam Liturgiam homilia habeatur, quae ne omittatur nisi gravi de causa. § 3. Parocho non licet obligationem populo eius curae pastorali commisso praedicandi per alium habitualiter persolvere nisi iusta de causa ab Hierarcha loci approbata. § 4. Homilia sacerdoti aut, ad normam iuris particularis, etiam diacono reservatur.
 
Can. 615 - Episcopi eparchiales normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.
 
Can. 616 - § 1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem quoque ordinari et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse. § 2. Edoceant ideo etiam doctrinam Ecclesiae de dignitate personae humanae eiusque iuribus fundamentalibus, de vita familiari, de consortio civili et sociali necnon de sensu iustitiae in vita oeconomica et laboris persequendo, qui confert ad pacem in terris construendam et ad progressum populorum consequendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License