Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XV DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO
    • CAPUT III DE EDUCATIONE CATHOLICA
      • Art. I DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS

Can. 631 - § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis. § 2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.
 
Can. 632 - Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita. Can. 633 - § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere. § 2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris paribus mittendos curent.
 
Can. 634 - § 1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis ordinare ita, ut cognitio, quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur. § 2. Haec adiunctis propriis accommodare moderante auctoritate competenti ecclesiastica est ipsius scholae catholicae, si maiore ex parte ab alumnis acatholicis frequentatur. § 3. Scholae catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et humanam socialemque iuvenum formationem prosequi.
 
Can. 635 - Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur. Can. 636 - § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est. § 2. Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur. Can. 637 - In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica omnium alumnorum catholicorum.
 
Can. 638 - § 1. Episcopo eparchiali competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas. § 2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi competit illi, qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis fundationis aut conventione speciali inter eosdem inita cavetur.
 
Can. 639 - Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License